This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

TERTVLLIANI
odii iustitia defenditur, quae non de euentu, sed de conscientia probanda est? Cum ergo propterea oderunt homines, quia ignorant quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse? Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, dum ignorant. Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat, cum omnes qui retro oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de conperto, et incipiunt odisse quod fuerant, et profiteri quod oderant, et sunt tanti quanti et denotamur. Obsessam uociferantur ciuitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent, nec tamen hoc modo ad aestimationem alicuius latentis boni promouent animos. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri. Hic tantum curiositas humana torpescit. Amant ignorare, cum alii gaudeant cognouisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset inprudentes de prudentibus iudicantes quam inmusicos de musicis! Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si uero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseuerantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate. Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos conuertit: quanti enim ad malum performantur? quanti transfugae in peruersum? Quis negat? tamen quod uere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit. Denique malefici gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Dinumerant in semetipsos mentis malae impetus,