This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

ficationibus veris fieret original: "that it might be done with true significations"; itaque explicandae rei adversus obscuritatem consului. Igitur epistula talis est.
1 Eam te in hoc regnandi munere et culmine reputans sustinere personam, ut rex magnus vitam multis utilem in longum provehere debeas, simul ingentem providentiae tuae metiens curam, qua experientissimus rerum mathesim mathematical or scientific knowledge quoque prime adeptus es, convenire talibus regalis peritiae studiis arbitratus sum domesticam quoque tuendi corporis et procurandae valetudinis health scientiam; super cuius observationibus ad te scribendum putavi, ut et quibus causis morbi existerent et quibus praenoscerentur indiciis et qualibus inter exordia perimerentur medellis remedies ostenderem. Nam fere ut caeli turbulenta tempestas numquam nisi praecedentibus solet signis ingruere, ita corporum inminentia pleraque incommoda ortus proprii significatione monstrantur. Spondeo autem pro ingenita docilitate, qua nostram quoque super his rebus sollertiam probas, monitis meis auscultantem posse te reliquum vitae tempus firma valetudine et plena incolumitate producere. 2 Corporis igitur humani fit a nobis quadripertita divisio fourfold division, cuius in partibus singulis valetudinum moderatio continetur. Sunt autem partes hae: cum capite oris sublimitas, pectoris latebra, ventris receptaculum, sentina vesicae. Si capiti igitur eveniat incommodum, aut tenebrae offunduntur aut cietur dolor aut onusta quasi pondere supercilia sentiuntur aut fit temporum pulsus adsiduus aut tumescentibus mane oculis caligat adspectus aut aures tinniunt et accepto quodam interius tumultuantur sono. His ergo signis existentibus caput est purgatione curandum, sed super huiusmodi tamen leviore medella, hysopi hyssop vel origani oregano Indici coma iniecta defruto sive mulsae,