This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

quae septem vel plusculis diebus maceratur. De quo liquore postmodum coagitato atque colato tepido heminae dimidium aut ampliorem modum gargarizari oportet die calido vel sereno, ita ut resupinato ore faucibus liquor ille contineatur aliquantulum et agitetur alterna vice idque saepius fiat, donec heminae dimidium consumatur vel cum flegmate phlegm proiciatur. Sed haec ieiuno adhibenda curatio est, qua nulla capiti levior aut commodior reperietur. Hoc remedium qui neglexerit et indiciis supra scriptis non occurrerit, necesse est sentiat aut oculorum vitia aut ulcera intus auribus erumpentia aut strumas glandular swellings in confinio colli aut pulsus cerebri aut suffocationem aut circa guttur anginam quinsy/severe sore throat aut uvae destillationem, glandulas quoque patietur et tabem fluentium capillorum et ulcera per caput effervescentia doloremque dentium creberrime. Quod si a pectore morbus minatur, qui esse simplex et non violentissimus solet, his praesentitur indiciis. Primum pectoris sudor intimus testatur aestum stomachi laborantis, splen spleen erit quasi distensus et eminens, sputamenta fellita, scapulae cum lateribus gravabuntur et inproviso dolore marcescent, adsiduae oscitationes yawning ora diducent, inportunae vigiliae somnos fugabunt, artatus spiritus siti nocturna maxime inardescet, expergefactis mens erit tristis et nubila, post soporem totius paene corporis pulsus, tremor in brachiis vel in manibus, sicca etiam tussis quatiet infirmum. His igitur sapienter occurritur, si consuetudo fiat sine ullo medicamine post cenam vomendi. Utile autem est etiam ieiunum vomere, magis enim umor noxius, qui stomacho insiderit, egeritur. Itaque qui mane vomiturus est, debet minutatim rafani radish radices manducare easque vel sucum earum transmittere, cardamum quoque, id est nasturcium watercress, sed et sinapi mustard et erucam devorare et aquam deinde tepidam superbibere et digito vomitum provocare. Qui ista contempserit, erit his obnoxius vitiis: