This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

peritus codicibus Arabicis collatis nouam recensionem expert in comparing Arabic manuscripts for a new edition
illorum librorum instituerit. et ut sperare possimus,
hoc breui futurum esse, effecit L. L. M. Nixius edita
dissertatione, quae inscribitur Das fünfte Buch der
Conica des Apollonius von Perga in der arabischen
Uebersetzung des Thabit Ibn Corrah (Lipsiae 1889).
qui ut opus bene et utiliter inceptum ad finem per-
ducat, mecum optabunt, quicunque scripta mathema-
tica Graecorum nouerunt coluntque.
Quattuor libris Conicorum, qui Graece supersunt,
in uolumine altero adiungam fragmenta et Conicorum
et reliquorum operum Apollonii, quae Graece habemus,
et praeterea lemmata Pappi et commentaria Eutocii.
constat, huius uiri recensionem librorum I—IV solam
relictam esse; quare id primum mihi agendum erat,
ut ea e codicibus restitueretur. quantum de pristina
Conicorum forma ueri similiter statui potest, in pro-
legomenis criticis uoluminis alterius colligam; ibidem
de cognatione codicum uberius exponam. hic breuiter
indicabo, quibus codicibus nitatur recensio mea, et
quanti quisque aestimandus sit. sunt igitur hi:
V — cod. Vatican. Gr. 206 bombyc. saec. XII—XIII,
fol., duobus uoluminibus constans; continet
fol. 1—160 Conicorum libros I—IV, fol. 161—239
Sereni opuscula. in fine mutilus est et omnino
pessime habitus; singula folia plerumque charta
pellucida inducta sunt. manus recentior (m. 2)
lacunas quasdam (in Sereno) expleuit et in
Apollonio nonnulla addidit et emendauit, manus
recentissima (m. rec.) in margine nonnulla
adscripsit. contuli Romae 1887.