This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

ceterorum codicum nullum prorsus usum esse, in prolegomenis demonstrabo, nisi quod e cod. Paris. 2356 chartac. saec. XVI unam et alteram coniecturam probam recepi.
itaque recensio Conicorum tota codice V nititur, cuius scripturas omnes in adparatu indicaui. sicubi eius scriptura retineri non poterat, auctorem scripturae receptae nominaui („corr.“). qua in re praeter codices mihi praesto fuere:
Memus — Apollonii Pergei philosophi mathematiciqve excellentissimi Opera per Doctissimum Philosophum Ioannem Baptistam Memum Patritium Venetum Mathematicarumque Artium in Vrbe Veneta Lectorem Publicum De Graeco in Latinum Traducta et nouiter impressa. Venet. MDXXXVII fol.
Comm. uel Command. — Apollonii Pergaei conicorum libri quattuor . . . F. Commandinus Vrbinas mendis quamplurimis expurgata e Graeco conuertit et commentariis illustrauit. Bononiae MDLXVI fol.
Halley — Apollonii Pergaei Conicorum libri octo et Sereni Antissensis de sectione cylindri et coni libri duo, ed. E. Halleius. Oxoniae MDCCX fol.
de fontibus horum librorum in prolegomenis uidebimus. Memo et Commandino emendationem tum quoque tribui, ubi tacite ueram scripturam interpretantur, nisi etiam errore non perspecto eodem modo interpretati essent.
in interpretatione mea propositiones Apollonii citaui libro et propositionis numero, ubi eiusdem