This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

E P I S T O L A,
codicem, quas Venetijs olim ab eruditissimo viro Arnoldo Arlenio Peraxylo nactus fueram, partim ex collatione ad Aristotelis & Alexandri Aphrodisiensis problemata. Id autem Antonio Schnebergero, charissimo olim discipulo meo, nunc medico apud Sarmatas erudito iuxtà ac fortunato, dedicaui: vt is quoque tanta locorum intercapedine à me remotus, aliquod nostri monumentum, quod eius in me beneficia merentur, haberet. Cum verò volumen per se paruum esset, eiusdem Schnebergeri mei Catalogum simplicium medicamentorum, quæ pestilentiæ aduersantur, accuratè sanè ab eo concinnatum, & non ita pridem ad me missum, typographus addere voluit, id quod tibi minimè ingratum futurum spero, præsertim cum tu quoque de eiusdem mali præcautione et curationé librum sanè eruditum antè aliquot annos Germanico sermone edideris. Hoc igitur animi & amoris mei, quo te meritò prosequor, clarissime Chentmane signum, & gratitudinis qualecunque argumentum, aut veriùs specimen, boni vt