This library is built in the open.
If you spot an error, have a suggestion, or just want to say hello — we’d love to hear from you.

rebus eciam ad vsum hominum pertinentibus. scilicet in bestiis et
vegetabilibus continget paucitas eruntque fructuum detrimen-
ta. siue quoniam a calore comburentur. siue per locustas. aut
propter dissolutiones eis accidentes ex ventis vel quia in ip-
sis reservatoriis comburentur. Apparebunt autem hec ef-
fectus eclipsis post medietatem anni primam.
Terre quoque subiecte triplicitati ignee incommoda maxima
sentient .scilicet que sunt inter septentrionem et occidentem.
Martis vicio non nullis annona male disponetur sicut ex
superiori capitulo patet
Dulcia plus anno preterito habundabunt. Vina in copia
sufficienti erunt nec minor recollecta quam anno preterito im-
mo melior erit et minoris precij in pluribus locis reputabunt
Tritici copia mediocris erit nec eius precium augebitur fru-
mentorumque recollecta mediocris satis erit et melior anno p-
terito in pluribus locis apparebit Martis tamen malicia om-
nino fortunarum aspectu non impedietur.
Didet precium aliquomodo crescet. Resamare in principio
anni care erunt In iunio autem et octobri vilescent aliquan-
tulum Fabarum precius augebitur et ciborum acrium Mars
quoque aliquarum rerum caristiam adducet sua caliditate et
siccitate vti in capitulo precedenti diximus.